df
stringlengths
1
4
dating_start_year
stringclasses
341 values
dating_end_year
stringclasses
18 values
issuingplace
stringclasses
499 values
issuingplacecountry
stringclasses
16 values
language
stringclasses
15 values
indexterm
stringclasses
75 values
transcript
stringlengths
0
29.5k
201
1291
Åbo
Suomi
latina
Kirkolliset, yleiset, Asiakirjat
Omnibus præsentes literas inspecturis capitulum Aboensis ecclesiæ salutem in Domino sempiternam. Notum facimus universis, quod reverendo domino Johanne, olim episcopo nostro, ad sedem Upsalensem translato, qui translatus fuit anno Domini mcc nonagesimo, secundo nonas novembris, ex causa prædicta nostra vacante ecclesia Aboensi, nos capitulum Aboense, in unum convenientes, diem conversionis sancti Pauli præfiximus ad electionem futuri pontificis celebrandam, facientes ad terminum huiusmodi omnes, qui electioni faciendæ interesse debuerunt et potuerunt, evocari. Convenientibus igitur omnibus, qui voluerunt, debuerunt et potuerunt commode interesse, in termino supradicto, cantata missa sancti spiritus et proposito verbo Dei, in sacristia ecclesiæ nostræ Aboensis nos recepimus, ut ecclesiæ nostræ Aboensi viduatæ provideremus de prælato et pastore, et habita deliberatione diligenti, per quam formam nobis in electionis negotio esset procedendum, placuit nobis omnibus ac singulis, a domino Laurentio canonico ecclesiæ nostræ super hoc specialiter requisitis, per formam compromissi nostræ ecclesiæ Aboensi providere. Unde unanimiter, nullo penitus discordante, eligendi potestatem contulimus in reverendum virum dominum Laurentium, canonicum ecclesiæ nostræ Aboensis, usque ad primam pulsationem vesperarum duraturam, ut ipse de capitulo ecclesiæ nostræ vel aliunde, sicut sibi videbitur expedire, nobis et ecclesiæ nostræ Aboensi provideret de pastore, ita tamen quod, postquam ipse de persona eligenda ordinaverit, ipse vice sua et totius capituli personam illam eligat in communi et provideat de eadem, promitentes universi et singuli quod ipsum recipiemus in nostrum et ecclesiæ nostræ prælatum et pastorem, quem ipse, ut præmittitur, duxerit eligendum. In cuius facti nostri evidentiam sigillum capituli nostri præsentibus est appensum. Actum Abo anno Domini mcc nonagesimo primo, octava kalendas februarii.
202
1291
Västerås
Ruotsi
latina
Monastiset, Asiakirjat
– – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – Ista sunt suffragia pro viuis: Pro domino rege Swecie, domina regina, matre sua et aliis liberis eius et bono statu regni Swecorum quilibet sacerdos ij missas; pro domino rege Dacie, domina regina, matre eius et bono statu regni sui quilibet sacerdos ij missas; pro domino rege Noruegie et bono statu regni sui ij missas; pro dominis ducibus Dacie, Swecie et Noruegie j missam; pro domino Waldemaro et vxore sua nec non et pro filio eius, domicello Erico, ij missas; pro dominis archiepiscopis Lundensi, Nythrosiensi quilibet sacerdos j missam; pro domino electo Vpsalensi, fratre nostro, et pro bono statu sue ecclesie quilibet sacerdos j missam, de Spiritu sancto et quilibet conuentus ij missas, vnam de beata virgine et aliam de bono Dominico, et in quolibet conuentu regni Suecie dicatur pro eo post nonam in choro Salve regina cum collecta Concede nos et ecclesie tue usque ad reditum suum; pro domino episcopo Arusiensi, qui capitulum sua presencia honorauit et per triduum sollempniter procurauit, ac pro bono statu sue ecclesie quilibet sacerdos ij missas et quilibet conuentus ij missas; pro dominis episcopis Skarensi, Wocsonensi, Arusiensi, Ripensi, Sleswicensi, Burglanensi fratre nostro, Wibergensi, Roskildensi, Bergensi fratre nostro, Asloensi, Hamarensi et dominis electis Lincopensi, Aboensi quilibet sacerdos j missam et quilibet conuentus j de bono Dominico; pro dominis Benedicto legifero, comite Henrico, Swantæpolc, Magno Joonson, Thrugillo marskalco, Karolo Gøtstafson (samt 15 andra stormän) ac aliis nobilibus trium regnorum, uxoribus et liberis eorum j missam et quilibet conuentus j de beata virgine; pro dominabus Vlfwildi, Margareta Gøstafsdoter, Ingyburgh Ulfsdotær (samt 4 andra fruar) quilibet sacerdos j missam; pro dominis canonicis Arusiensis ecclesie Vpsalensis nec non et aliis canonicis ac capitulis trium regnorum (samt för åtskilliga abbedissor och priorissor äfvensom deras kloster) j missam et quilibet conuentus j de Spiritu sancto; pro familiaribus et benefactoribus et recommendatis in capitulo habentibus litteras de beneficiis ordinis et recipientibus fratres euntes ad capitulum (?), hiis, qui recipient (?) redeuntes, nec non pro eis, qui capitulo benefecerunt, iij missas. Summa xx misse. Ista sunt suffragia pro defunctis: Pro anima inclite recordacionis domini Magni, quondam regis Swecie illustrissimi, iiij:or missas et quilibet conuentus iiij:or, et volumus quod a anniuersarium suum hoc anno ante natale, scilicet XV:mo kalendarum januarii (= 18 december) in omnibus conuentibus provincie cum missis et vigiliis sollempniter celebretur et quod quilibet conuentus regni Swecie j missam qualibet septimana pro anima sua infra anuum presentem dicere coneatur et nomen suum cum predicto die sui obitus in singulis conuentibus in nostris calendariis apponatur. Pro anima domini Lincopensis quilibet sacerdos j missam, pro anima domini Strænginensis j missam, pro animabus dominorum Kanuti legiferi et fratris sui domini Amundi Karlson (äfvensom några andlige och fruar) et aliorum benefactorum in capitulo recommendatis et hiis, qui habuerunt litteras de beneficiis ordinis, iij missas. Summa ix misse. Pro pualibet missa superius pre[scripta] quilibet clericus vij:tem psalteria cum letania, con[uentusque?] c Pater noster cum totidem Ave Maria dica[nt].
203
1291
Orvieto
Italia
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
204
1291
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
MCCXCI. Obiit frater Iohannes, electus Vpsalensis, et Benedictus Lyncopensis frater domini Magni regis.
205
1291
latina
Hautakivet
ANNO DOMINI ⋮ MILLESIMO ⋮ DVCENTESIMO ⋮ XC OBIIT INGIGERDIS ⋮ VXOR ⋮ QVONDAM ⋮ PET ⋮ REQVIESCAT IN PACE.
206
1292
Rom
Italia
latina
Paavi ja kuuria, Asiakirjat
Nicolaus episcopus, seruus seruorum Dej, vniuersis christifidelibus presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benediccionem. Vite perhennis gloria, qua mira benignitas conditoris omnium beatam coronat aciem ciuium supernorum, a redemptis, precio sanguinis fusi de precioso corpore redemptoris, meritorum debet acquiri virtute; inter que illud esse pregrande dinoscitur, quod vbique, sed precipue in sanctorum ecclesiis, maiestas altissimi collaudetur. Cupiens igitur, vt katedralis ecclesia beate Marie Aboensis congruis honoribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in natiuitatis, purificacionis, annunciacionis et assumpcionis beate Marie virginis festiuitatibus et per octo dies festiuitates ipsas immediate sequentes, necnon et in anniuersario die dedicacionis eiusdem ecclesie deuote visitauerint annuatim, de omnipotentis Dej misericordia et beatorum Petri et Paulj, apostolorum eius, auctoritate confisi, vnum annum et quadraginta dies de iniunctis eis penitenciis misericorditer relaxamus. Datum Rome apud sanctam Mariam maiorem nonis Februarii pontificatus nostri anno quarto.
207
1292
Stockholm
Ruotsi
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet
208
1292
Frödavi
Ruotsi
latina
Yksityiset, Asiakirjat
209
1292
venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
År 1292. … Gingo raska karlar från Novgorod med vojevoden och furstarne att bekriga Jämska landet; och sedan de krigat, kommo de friska (tillbaka). Samma år kommo Svearne med 800 man att föra krig; 400 tågade till Karelen, men 400 till Ishera; och Ingrerna nedhöggo dem, men Karelarne slogo sina (fiender) och grepo andra med händerna.
210
1292
latina
Yksityiset, Asiakirjat
– – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – Item fratribus in Abo ix marcas denariorum pro anima mea et famulorum meorum, jtem priorj Habraham timbriam pellium variorum. … Jtem cuilibet ecclesie cathedrali decem marchas denariorum, Elauo de Resum x marcas denariorum. … Jtem cuilibet ecclesie, vbi curias habeo patrimoniales et matrimoniales, i marcam denariorum et marcam sacerdoti.
211
1292
latina
Kaupungit, Asiakirjat
212
1293
latina
Yksityiset, Asiakirjat
213
1293
latina
Yksityiset, Asiakirjat
214
1293
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
a) MCCXCIII. Edificatum est castrum Viborgh, et Sweui vicerunt Kareliam. b) MCCXCIII. Exercitus magnus iniit in Kareliam, et constructum est castrum Wiburgense. c) Anno Domini MCCXCIII expedicio Byrgeri regis Swecie facta est in Kareliam, et Kareli fidem susceperunt et facti sunt tributarii domino regi Swecie, et edificatum est castrum Wiborch in Karelya. d) MCCXCIII subiugati sunt Kareli Sweuis, et edificatum est castrum Wiborgense. e) MCCXCVII (!). Ivit exercitus Swecie ad Karelos, et constitutum est castrum Wiborgh, et Kareli fidem sumpserunt. f) Anno Domini MCCXCIII, tha wune swænske mæn Karelen g) 1293. Svevi vicerunt Kareliam. h) 1294. Robusti Suevi occubuerunt in Karelia.
215
1293
ruotsi
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
a) Sidhan stod Swerighe swa wäl, thet skal seent bäther staa. Sidhan foro the til hedna landa ok lösto skadha ok mykin wanda. The hedne men gingo them alt affnär; thet war thera mesta ärende ther. Ok bygdo eth hwss a then ända, ther cristin land ather wända ok hedhin land taka widher; ther er nw swa goder frider, mere liise ok mere roo ok flere the ther a Gudh troo. Thet hws heter Wiborgh ok ligger öster; thädhan warder mangen fange löster. Thet hws er hedna manna atherhald, swa at the haffua ther nw mynne wald, Rytza, än the haffdo föör, vtan fynna skadha för sin dör. The lotho thet hws alt mwra aff steen, ok sidhan foro herrane ather heem ok satto ther en foghota, then ther wel thorde sea vredha men ok wid hedningia war ey alt oblyger. Han twingade Karela swa vm side ok alt thet ther vnder laa met fiorton gislaslagh, stora oc sma; Kekes holm, han war tha wunen met crisna men ok stodh obrunnen. Ther wart mangen hedhin slagen ok skutne i häll then samma daghin. The ther fangne wordo aff them, them fördo the til Viborgh met sik hem. The crisno willo tha qwarre wara some ok some heem fara ok föra them kost ather i geen, tha ward thera forman alt offseen. Ok Rytzane reddo sik mädhan til som then sin skada hempna wil. Oc them wart mädhan koster faat, ok Rytzane komo tha affbraat ok stormado bade nat ok dagh, thet haffdo the crisne wel haft fordrag. Sex dagha liffdo the vtan maat, thet er wnder at nokor man thet gaat, sidhan gingo the wt at stridha, ther war ä tess wär at the lenger bidha; thy at de haffdo afflitla makt ok annat thet the waro ner döde aff smakt. Rytza fingo ther storan skadha, swa som the fanga ok alla stadha huar Vplenzske koma saman ok the, then tha er Rytzsker, honom er we. The crisno wordo ther alle slägne j häl, thäs waro the Ryza fägne, at the crisno skulle swa mykin skade skee; ther komo ey vndun vtan twe. Sigge Loke* bleff ther dödh, Gud giffue hans siel hymmerikis ööd ok huar then cristin man ther doo fore Gudz skuld ok then helghe troo. Sidhan haffua Rytza holmen hafft ok bygt han fast met mykin krafft ok säth ther a wisa men ok froma, at the crisna skulo them ey nermer koma. b) Anno Domini MCCXCIII, cum adhuc regnum Sueciæ gubernaretur per dominum Tyrgillum Kanuti marscalcum, sub rege Birgero juvene, regno intrinsecus peroptime ordinato, quia adhuc gens Kareliæ infidelitatis tenebris excæcata, nedum Finnonibus et Tavestibus juxta positis, sed et Suecis aliisque fidelibus gravissima damna ac molestias inferebant, similiter et Rutheni, marscalcus regni Tyrgillus suo et omnium nobilium regni consilio expeditionem dirigit in Kareliam. Cujus terræ populo subacto per gladium, erexerunt in finibus illis, qui Sueorum exercitui præsidebant, fortalitium invictissimæ firmitatis, Viborg vocatum, ad tenendum Karelos sub Sueorum dominio et ad cohibendum Ruthenos, ne fines suos egredi libere permittantur. In quo opere præcipui erant auctores dominus Tyrgillus marscalcus prædictus et Petrus episcopus Arosiensis. Tunc prædicata fide et cruciata Kareli fidem catholicam susceperunt. …. Castro igitur Viborg habitabili facto et, quantum requirebat prima necessitas, consummato, instituto ibidem præfecto validissimo et expertissimo, cum familia necessaria, in terra et loco tam periculoso et insultuoso, major pars exercitus cum principibus et nobilibus in Sueciam remeavit, victo etiam castro Ruthenorum Kækisholm dicto et Suecis viris validis occupato, sed minus quam expediens erat in victualibus et pugnatorum atque custodum numero præservato. Præfectus enim castri illius cum his, qui fidem præstiterant loci servandi, partem familiarium pugnatorum suorum direxerat in patriam pro victualibus afferendis, quibus moram facientibus et nimis in via aut patria tardantibus, occurrerunt Rutheni in multitudine magna collecti et, castrum Kækisholm obsidione cingentes, continue die noctuque bellantes adversus existentes in castro, fame maceratos et siti importabilibus insultibus fatigarunt. Sueci autem existentes in castro, licet paucissimi, se et castrum viriliter defenderunt quamdiu victualia habuerunt; sed et postquam omnia consumpta fuissent, sex diebus continue bellantes et in defensione castri sibi crediti laborantes nihil gustantes, cum nihil haberent, egressi de castro et impetum facientes in hostes, magnam ex eis stragem fecerunt. Sed multitudine nimia circumclusi, vitam finiverunt temporalem crudeliter trucidati. Sicque Rutheni recuperato castro suo Kækisholm, firmissimo munimine roborantes, hactenus tenuerunt. c) År 1293. Kommo Svearne och anlade en stad i Karelska landet. … Under samma fastetid skickade storfursten Andrej furst Roman Glebovitsch, Jurij Mischinitsch och tusenmannahöfdingen Andrej med en liten skara Novgoroder till svenska staden. De anföllo den kraftigt om tisdagen i femte veckan uti fastan (= 10 mars), och en duktig karl, Ivan Klekatschevitsch, blef dödad med ett skott från staden, och många blefvo sårade. Samma natt blef det för våra synders skull töväder, vattnet flödade under staden och hästarne hade ej något foder; och de tågade bort och kommo alla friska tillbaka, men sårade; och Ivan Klekatschevitsch, som blef hemförd, dog af samma sår.
216
1294
Stockholm
Ruotsi
latina
Monastiset, Asiakirjat
Omnibus presentes litteras inspecturis frater Abraham, ordinis predicatorum de conuentu Finlandensi, salutem in omnium saluatore. Notum facio per presentes, quod ex parte honorabilium virorum magistri Andree, prepositi Vpsalensis, domini Johannis Elefson, dominj Byrgeri Pætærson et fratris Israelis, lectoris Sictuniensis, exequtorum testamentj felicis recordacionis domine Cristine, vxoris domini Byrgeri predicti, recepi pro conuentu Finlandensi integre tres marchas den. bone et legalis vsualis monete in testamento predicte domine legatas, promittens me ex parte conuentus exequtores predicti testamentj et heredes predicte defuncte pro recepcione tantj a quorumcumque inpeticione facere et reddere quitatos et liberos in futurum. In cuius rej testimonium siggillum prioris Wisbyensis fratris Laurencii et siggillum nostrum presentibus sunt appensa. Datum Stochulmis anno Domini M°CC° nonagesimo quarto, jn die ascensionis Domini.
217
1295
Örebro
Ruotsi
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet
Birgerus, Dei gracia Sweorum Ghotorumque rex, discretis viris aduocatis et consulibus ciuitatis Lybicensis maritimarumque ciuitatum mare orientale frequentancium sincere dilectionis affectum cum salute. Prudenter precidenda sunt mala, ut salubriter bona succedant; offendiculo quoque subblato de medio, leuis occurret et facilior aditus ad optata. Hinc est, quod quandoque paganos, dictos Karelos, qui multis retroactis temporibus latrocinia, spolia et infinita enormia, nulli parcentes sexui, statui uel etati, utpote viuos excoriando, captiuos plurimos euiscerando, diuersorum tormentorum genera nostris non tantum, sed et plerisque mare orientale visitantibus inferebant, ob vnitatem fidei catholice dilatandam, miserorum miseriis condolentes, diuina clemencia conuictos ad fidem conuertimus christianam et cum ingenti exercitu ac sumptibus laboriosis castrum Wiborg ereximus ad honorem Dei uirginisque gloriose, ad regni nostri tuicionem necnon ad securitatem mare transeuncium et pacem; quos quidem Karelos in suis peruersitatibus et nimia perfidia Ruteni lucris tantum temporalibus et depredacionibus inhiantes inhumaniter, diuino timore postposito, confouerunt. Postmodum re uera gloriosi principis domini magnifici regis Romanorum literas nos noueritis recepisse, petitorie continentes, quod de ciuitatibus uestris ad Nogardiam nauigantes in mercemoniis uel personis de castrensibus nostris Wiborg existentibus nullatenus molestentur. Nos igitur ob tanti principis reuerenciam ac uestre probate deuocionis constanciam laudabiliumque efficaciam meritorum, ipsius voluntatis beneplacitum ad presens duximus admittendum, quamuis hoc nobis dampnosum nouerimus et ex hoc hostes nostri contra nos roborentur ex aduerso. Nichilominus predictis ciuitatibus a quarto nonas marcij usque ad festum beati Johannis babtiste proximum et deinceps per annum integrum subsequentem ex parte nostra et omnium, qui mandatis nostris volunt et tenentur obedire, largam licenciam conferimus ad Nogardiam nauigandi, hac condicione adjecta, quod nullus de memoratis ciuitatibus ad Rutenos nauigans arma, ferrum, calibem uel expensas quascunque nisi pro vsibus persone proprie secum ferre presumat, nullus eciam de predictis facto uel consilio, per se uel per alios, occulte uel manifeste attemptet procurare, quod in nostrum uel regni nostri cedere possit preiudicium uel grauamen. Rytenis vero deducentibus expensas mercatorum de koggonibus ipsorum ad Nogardiam, tribus ad maius in qualibet naui, dicta lodhia, securitatem conferimus, ita tamen, quod cum illis tribus Rytenis ex vestris saltem sit vnus. Eisdem vero tribus Rytenis securitatem nullam conferimus, si exercitum nostrum euocari contigerit generalem; mercatores vero supradictarum ciuitatum, si super premissis suas patentes literas ante festum beati Johannis proximo futurum nobis transmiserint, prout inter nos et ipsorum sollempnes nuncios, Johannem scilicet de Doaco ciuem Lybicensem et Mathiam Puka Wysbycensem exstat placitatum, siue exercitum nostrum generalem euocari contigerit, siue non, omnimoda libertate gauderi uolumus et securitate graciosa. Vt autem premissa robur firmitatis obtineant et inuiolabiliter obseruentur, sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Ørabro anno Domini M°CC° nonagesimo quinto, IIII nonas marcii.
218
1295
Anagni
Italia
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
219
1295
Kustö
Suomi
latina
Piispat, Asiakirjat
Vniuersis presentes litteras visuris vel audituris Magnus, Dej gracia episcopus Aboensis, salutem in Domino sempiternam. Noueritis nos litteras felicis recordacionis Thome, quondam Aboensis episcopi, vidisse sub hac forma: Thomas Dej gracia finnorum episcopus (etc. Se n. 10.) Et quia heres predicti cappellani super confirmacione donacionis predicte nobis institit, rogans, quatenus nos eandem donacionem dignaremur confirmare, nos, inspecta donacione prefata predecessorum nostrorum necnon confirmacione eorundem, ipsam cum racione confirmacionis (et) sepedicte cum eciam propter meritum Vilhelmi heredis cappellani supradicti, cum ipse temporibus dominj Iohannis, bone memorie, predecessoris nostri, quandam mansionem, que Saris vocatur, ecclesie nostre Aboensi contulerit, sepedictam donacionem predecessoris nostri auctoritate qua fungimur confirmamus. Datum jn Custu anno Dominj mºccºxcv, die lune proxima ante festum sancti Martini. In horum euidenciam ampliorem sigillum nostrum cum sigillo capituli nostri presentibus litteris est appensum.
220
1295
latina, venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
a) MCCXCV. Siggo Loba et socii sui occisi sunt in Kækisholm. b) Anno Domini MCCXCVI (!) tha wore mange swænske mæn slagne i Karelin. c) Anno Domini MCCXCV occisus est a Ruthenis Siggo Laba, præfectus castri Kækisholm, cum sociis suis egressis a castro, defectu victualium, sed cum grandi hostium strage et ruina. d) År 1295. Anlade Svearne med sin höfding Sigge en stad i Karelen; men Novgoroderna kommo och förstörde staden och dödade Sigge samt bortsläppte ej en enda man.
221
1296
Rom
Italia
latina
Paavi ja kuuria, Asiakirjat
Bonifacius episcopus, seruus seruorum Dej, vniuersis christifidelibus presentes litteras jnspecturis salutem et apostolicam benediccionem. Dum precelsa meritorum insignia, quibus regina celorum virgo, Dej genitrix gloriosa, sedibus prelata sidereis quasi stella matutina prerutilat, deuote consideracionis indagine perscrutamur, dum eciam infra pectorum archana reuoluimus, quod ipsa, vtpote mater misericordie et gracie, pietatis amica ac humani generis consolatrix, pro salute fidelium, qui delictorum onere pregrauantur, sedula oratrix et peruigil ad regem, quem genuit, intercedit, dignum, quin pocius debitum arbitramur, vt ecclesias in sui nominis honorem dedicatas, graciosis remissionum jnpendiis et indulgenciarum muneribus decoremus. Cupientes igitur, vt ecclesia Aboensis, in honorem beate Marie virginis et sancti Henrici episcopi et martiris fundata [et] honorifice constructa, congruis honoribus frequentetur, et vt christifideles eo libencius causa deuocionis confluant ad eandem, quo ex hoc ibidem vberius dono celestis gracie conspexerint se refectos, de omnipotentis Dej misericordia et beatorum Petri et Paulj, apostolorum eius, auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui in natiuitatis, circumcisionis, epiphanie, resurreccionis, ascensionis et corporis Domini nostri Ihesu Christi pentecostes et natiuitatis et assumpcionis beate Marie virginis predicte ac natiuitatis beatj Johannis baptiste et beatorum Petri et Paulj, apostolorum predictorum, sanctorumque Henrici predicti et Olaui regis et martiris ac dedicacionis ipsius ecclesie festiuitatibus et celebritate omnium sanctorum necnon predictarum natiuitatis, epyphanie, resurreccionis, ascensionis et corporis Domini ac natiuitatis, annunciacionis, purificacionis et assumpcionis beate Marie, natiuitatis beati Johannis baptiste, apostolorum Petri et Paulj et Henrici et Olaui predictorum festiuitatum octauas et per sex dies predictam festiuitatem pentecostes jnmediate sequentes, eandem ecclesiam deuote visitauerint annuatim, singulis videlicet festiuitatum celebritatis et dedicacionis 3:s annos et totidem quadragenas, octauarum vero et sex dierum predictorum diebus, quibus ecclesiam ipsam annuatim visitauerint, vt prefertur, c dies de iniunctis eis penitenciis misericorditer relaxamus. Volumus autem, quod, si alias visitantibus dictam ecclesiam uel ad eius fabricam manus porrigentibus adiutrices sev alias aliqua alia indulgencia, in perpetuum uel ad certum tempus nondum elapsum duratura, per nos concessa fuerit, huiusmodi presentes littere nullius existant roboris uel momentj. Datum Rome apud sanctum Petrum pontificatus nostri anno secundo.
222
1296
Rom
Italia
latina
Paavi ja kuuria, Asiakirjat
223
1296
Rom
Italia
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
224
1300
latina
Piispat, Asiakirjat
225
1297
Åby
Ruotsi
latina
Yksityiset, Asiakirjat
226
1297
Idö
latina
Piispat, Asiakirjat
227
1297
Säckestad
Ruotsi
latina
Piispat, Asiakirjat
228
1298
Södertälje
Ruotsi
latina
Piispat, Asiakirjat
229
1299
Södertälje
Ruotsi
latina
Piispat, Asiakirjat
230
1299
Södertälje
Ruotsi
latina
Piispat, Asiakirjat
231
1300
Nürnberg
Saksa
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet
232
1300
Rom
Italia
latina
Paavi ja kuuria, Asiakirjat
233
1299
latina, ruotsi, venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
a) MCCXCIX. Multi nobiles et alii interfecti sunt in Landzkrono de regno Swecie MCCC. Corona terrarum edificata est in Rucia. b) MCCC. Edificatum est castrum in Ruscia Landzkrona. c) Anno Domini MCCC. Tunc ædificatum est in malo signo castrum Landzkrona. Anno Domini MCCCI. Tunc destructum est castrum Lanzkrona a Ruthenis. d) MCCCI. Landzkrona destructa cum omnibus suis. e) MCCCI. Destructum est castrum Landzcrona a Rutenis. f) Om pingisdagha ther epter wara tha wille marskalk Törgils fara, aff konungsins vegna hafde han räth then vänaste skiphär man hauer seet, ok ville the hedno ey lenger skona; foro tha ok bygdo Landzkrona met xi hundradha föra men, thet forma wel konungen aff Swerige än. Jag tro wäl at man aldregh saa flere godh skip i Nyo än tha; ther er ok een swa ädela hampn, at bord vid bord ok stampn vid stampn lagdo the ther bryggio läghe medhan, swa at engen storm dreff them thädhan. Mällom Nyo ok Swärta aa ther villo the at husit skulle staa; vpa et näss the möttos badha, thet wart them allom tha til radha, swa at Nya hon raan sunnan wider ok Swärto aa ran nordan husit nider. Tagher the Rytza thetta spordo, ena starka reyso the tha giordo bade a skip ok swa med hesta ok vänto at the skullo göra thera bezsta. Tha willo the crisno ena reso fara ok villo the hedno ey lenger spara, gawo wt ena reso mathelika stoor, the wp i Hwita träskit (= Ladoga) foor, atta hundrad folk oc ekke meer, thera forman heet Haralder, ekke haffdo the ther mere makt. Aff en holm tha war them sakt, wäl twsanda hedninga lagho ther aa, tith haffdo the huxat ok vildo them sla. Hwita träsk er som eth haaff, swa som bokin sigher här aff. Rytzland ligger östan sunnan til ok Karela nordhan, swa at sion them skiil. Tha the komo swa lankt fra thera här som xxx viko sio lankt är, tha waro the ey halwäghis kompne tiith; wäderith bleste ok sion gik hwit. Tha kom en storm ok bleste swa, at the matto näpplika landit faa. Karela land the tha sokt ok komo til land om ena otto vider eth torp widher ena aa, swa som man först til daghin saa. Haffdo the sin skip ey a landit dragit, tha haffde them sion all sunder slagit. Ther war mangen man water ok trötter, ther lagho the tha fääm netter, drapo ther folk ok brendo thera by ok manga vsko, gambla ok ny. The huggo sunder thera hapa ok brendo, tha fingo the lugn ok ater wändo; thy at the hado vpätith thera maat, swa at han wanz tha ey lenger aat. Tha the komo ather til Pekkinsäär, tha laa thera eghin forvardh thär. Summi lagdo sik tha ther widher ok summi foro til adelhärin nider. ok the wt med landit sagho, tha sagho the ther koma farande meer än twsende lädior, alla warande. Ther dugde ey tha bidha lenger, man weet gerna sith synasta, tha som tränger; ok lotho tha flyta for strömen nidh. The Rytza giordo aff thörran widh flota högre än nokor hwss ok satto i eld, swa at han bran liwss, ok loto swa nid för strömen ränna ok hugdo ther met thera skip at brenna. Flotane staddos fleste vp aa een stoor fora jnnan älfwenne laa; hon war ther fäst for then saka, at flotane skullo ey a skipin vraka. Then tiid Rytzane komo tiith, man saa ther marga brynio hwit; thera hielma glimado ok thera swärd, jag tro the foro ena Rytza färd. The haffdo trätigho twsend folk ok eth twsend, swa sagde thero tolk. The Vplendzsko waro mykit färre, ok Rytzane waro mykit flere oc wärre. The lupo til storms til en graff, ther drogho ä twe then tridie aff. Vpa then graff ther stod en gardh ok atta bardfriid med wiikskard; then graff gik mellom tweggia aa, ther jnnan wiid all härin laa. Helsinga lagho alle jnnan en hoop widh sudre ändan at then groop. Ok Rytzane lupo rät fastlika till, rät som the willo sighia: jak will ther ower vtan hwars manz taak, huat Helsingen sköt, hiogh eller staak. Tha vildo Rytzane ä halla sith krii, tha skipto hoffmennene sik ther j. Matias Ketilmundason met sin rota tha kom, en vnger, starker helade froom, Henrik van Kyrna ok Jwan, the slogo tha Rytzane ther bort fran, Peder vnge Porsse ok the flere, swa at thera rote ward tha mere, ok gingo til thera ower the graff. En lithin stund för än the wisto aff, tha war Rytzanne kompani mellom thera ok grawena wel slikt tii som tesse Vplenzske waro. Än wardho the sik tho at hwaro ok huggo sik gönom thet hedna vthet, swa at marger Rytz fik rödhan swet, ok komo alle thädhan vtan skadha, alle hem til thera mäio stadha. Väl tio tusend Rytze jnnan en rota hiollo vnder en skogh vider en brota; som en sool swa glimadho the, swa waro thera wakn wäna a at see, ok hiollo ok sagho husit vp a, en cristin sagde: jak wil besta en aff them bezsta aff allom them, ella han före mik fangen met sik hem; swa frampt at marskin mik thet lowär, tha vil iak väkkian, vm han sower. Ok ward tha rasklika til redha ok loot sith örss vt för sik ledha, loot thet fortekkia, sik husin skoo ok stappade maklika ower en broo. Taghar han kom vtan then renneboom, tha vände then stolte hälade sik om ok badh sina sälla heela liffua: vil Gud oss ewintyr giffua, j skulin mik här ather see ok en annen met mik, thet ma väl ske; skal thet ok ganga ower mik, thet stande til Gud j hymmerrik. Drotzet Matius var tha swen; han war then, som stappade en vid en, wiiste fram en tolk hans erende bar ok hörde thera Rytza antswar. Han sagde her haller en ädela man, en aff wara bezsta tha er han; han haller her all redho oc bidher ok vil bestanda en then bezsta aff ider om liiff, gotz ok fengilse han haller her när, thet maghen i see; stinger nokor aff jder honom nidher, han giffuer sik fangin ok fölger ider, faller ok nokor aff jder, om thet skeer, göre honom thet sama, han bedis ey meer. Wy seem wel han haller här ok hauer oss stappat yffrid när. Ok rykto tha saman ok talados widher, konungin sagde: er nokor aff ider honom wil besta, tha huxe sik om, wi seem thet er en hälade from. Jak weet thet wel, thet er ther met änt, the haffua oss ey then versta sänt; jak tenker ey annat hwo honom bestaar, wy faam the tidhande honom misgaar. The Rytza swarado: wy takum ther ey til; her er engen honom bestanda wil. Han hiolt ther ä til nattin kom, sidhan wände then ädla man sik om ok reedh ather heem til sin här; han wart wel vntfangen, tha han kom ther. Jak loffuar then häladh for sin könheet, litit lowar iak the snödo hedna vthet. The Rytza toghot tha jnnan en dagh, ella haffde ther warit eth manzslagh. The Vplenzsko willo tha hawa striit, swa frampt vm Rytzane haffdo biit. The rymdo tha bort vm ena nat ok sagdo at the haffdo tith komit alt affbrat. Tha husit war bygt ok wäl hannat ok wel spisat ok wel bemannat, tha wille adhilhärin heem, en godhan forman satto the them, en godhan riddare heet her Sten; ther med wändo herrane ather i gen, try hundrad folk lotho the ther aa bade thet störe ok swa thet sma, tw hundradha men wel föra ok hundradha ther arbeide skullo göra, the mälta skullo, bryggia ok baka ok the om nattena skullo waka. Tha sägilde thera hoffwod här vtan amynnit ok lagdis ther, lagho ther ok biddo böör swa som mangin man än gör. Then tiid böör matte ey koma, tha fortröt thet the hälada soma. Matius Ketilmundason ok hans kompani, vnge, raske hälada frii, the villo ä nokot haffua til handa ok loto thera örss föra til landa ok ridho tha met här ok brand gönom Inger ok Watland ok brendo ok hioggo alt nider, ther sik villo ther säthia wider; ridho swa til skips ok sigildo til landa, the hedno satho ather oc rördo i branda. The komo hem om sancti Mikels tiidh, konungen vntfik them wäl oc war all bliid. Drotning Märita tha i kyrkio giik epter sith första barn hon tha fiik. Han heet jonker Magnus; han war födder a Stokholms hws. The ather a Landzkrono waro villo mangt hawa thet the vmbaro. Somarin haffde thera kost rööt, ok thera miöl laa saman stööt; hwsin waro ny ok miölet war heet ok vrnade sköt, thet war them leet, ok maltid laa mykit saman oc bran, ther aff fordarffwadis marger man. The fingo tha ena kranka soot; skörbiwgh gör engom manne goot. Swa som the owir bordith satho ok syntos helbrygda, drukko ok atho, tha fioldo thera tänder a bordith nider; huat menniskio matte hallas ther vider! The bliwo ther aff mange dödhe, at husit laa maxan ödhe. Tha gingo the saman ok kerdo sin wanda: viliom wy ey senda bud til landa ok kunnogha marskenom wara wedagha, jak weet han wil thet ey fordragha, at första skipin magha gaa, han lather her ferskan kost vpa, liffuande nöt, swin ok faar ok sender hiit helbrigda folk til war ok föra thet siwka hädan ok heem. Tha swarade en riddare aff them: wy viliom ey marskins hierta gröta, Gud ma tho wel war kumber böta. Rytzane sampnado sik tha aff ny ok Karela ok hedne men, for thy at thet husit war them swa lakt, at then landen haffdo enga andra makt, än the skullo sik ther vnder giffua älla ok fly, vm the willo liffua. Tha sampnado the en wäldoghan här ok met en litin rota komo först thär ok villo amynnet ather pala, thet war huseno swa nala, twa milo wegh eller twa wiko sio huat man skulle heller ridha eller roo. Tha the aff husit sagho them rida, tha wille tesse ey lenger bidha, vtan drogho thera tygh vpa, ey tiwgho saman, swa waro the faa, ok ridho ok villo vnderstanda huat rytzane willo hawa til handa. The wisto aff enga andra lagho vtan them, som the ridha sagho. Tha the komo til thet amynne, tha sagho the engen man thet synne, vtan tymber huggit ok til dragith, ok pala the skullo hawa niderslagith. Tha the sagho enkte til them, tha vändo the om ok villo ater heem. Tha haffdo the thera laghor lagt tessa lund, tha stodh thera akt, at the skullo ey husit ather faa, ok skullo them fanga eller slaa. The hiollo j skoghin ekke fierre, hundrada Rytza waro j hware. The crisno lotho til thera staa ok hioggo sik genstan gönom twa. J tridio haldit wart han saar, herra Sten, thera forman waar; tha komo the gönom them alla tree, marghom Rytze giordo the wee. The Rytza fölgdo them alt med, thera hielma klingado som thet stedh, ther man pleghar aa at smidha; the haffdo ofäfle wider at strida! ä huilkin rote til thera foor, war han litin eller stoor, the satto them ä fra sadlana swa, at the matto wel taka til foot at gaa; the fölgdo them heem alt til then port, sidhan vändo om Rytzane ok ridho ater bort. Ther epter tha ward husit belagt med Rytzane ok met thera makt. Tha Rytzane komo, än waro the tha sextan före men ther aa. Rytzane stormado nat ok dagh; ther gaffs wt margt eth anxlikt slagh. The crisno waro faa ok husit war wiit, the hedno skipto opta ok tiit. En rote gik til ok annar fra, swa loto the dagh ok nat at gaa. The crisno wordo tha swa trötte, j maghin mäl prowa huat thet sätte hwa som ärffwoder dagh ok nätter, thet är ey wnder at han warder trötter, ok hauer enkte tholl eller bidh, han tholl ther ekke lenge widh. Tha kom eld i husit ok bran, ok Rytzane gingo jn man wid man. Tha rymdo the crisno aff then wära, ok jnnan en kellare ok wardho sik thäre. Sommi bliwo ok a wernen dödhe ok wordo tha skilde aat ok ströde. Huar bleff döder i synne vra marger wart ther dräpin, som siwker laa. Herra Sten talade til Rytzana swa: Pläghin i ey godha men at faa? Lagdo fra sik sin wapn ok villo sik giffua, thy at hwaryom war kärt at liffua. Wy kunnom wel träla i wara dagha, ärffwoda bära, lypta ok draga. Torkil Andersson swarade tha: Gröt ey marskins hierta swa. En Rytz sköt han med eth spiwt aat brystet in ok at ryggen wth, swa at han styrte nider i stadh. Sidhan finge the i källaren waro eth badh. En from hälade heet Karl Haak, hans eghin sälle han i häll staak; han haffde Rytza kleder vpa ok ville jn i kellaren gaa. Han wart thy dräpin, at han honom ey kende, Gud laste then högha skada ther hende; Gud önke then jammerlika nödh, swa marger helade ther bleff dödh. Tha waardo the sik i kellarenom swa, at Rytzane kunno them ey faa för än the sworo them edha ok badho sik giffua ok loffuado them tro at the skullo liwa ok the skullo them fanga oc met sik föra ok engin skadha thera liffue göra. Tha gingo the wt ok gawo sik, Gud giffue thera själl hymmerik! Ther tholde dödh vpa then wal ok onke there. jammerlika misfall, at them skulle swa jlla til handa ga, at hedne skuldo wald ower them faa. Tha fangane waro skipte ok thet war änt, ok haffwona bytto ok husit bränt, tha foro Rytzane alle heem, ok fangana fördo the bort met thöm; thet war litith ther bleff obrwnnit, tessa leedh waar husit wnnit. g) Peractis … quæ ad solennitatem pertinebat regalium nuptiarum, marscalcus Tyrgillus regio nomine navalem paravit exercitum, in multa abundantia victualium et armorum militarium apparatu. Assumptis igitur militum et militarium satellitum mcc armatis, classe nobilissime expedita, festinant ad partes Kareliæ Ruthenorumque confinia, aptissimoque ibidem loco reperto pro fortalitio erigendo inter duos fluvios, qui sunt Nyen et Svartaa, castrum munitissimum fabricarunt, quod Landzkrona vocaverunt. Quod postquam ad Ruthenorum pervenit auditum, egressi sunt quasi vir unus, habentes in suo exercitu xxxi millia pugnatorum, juxta relationem interpretum, et eorum, qui viderunt, verisimilem conjecturam. Constituerunt autem de gente sua duos exercitus, unum equestrem et alterum navigio expeditum. Est enim mare medium dividens Kareliam et Russiam, quod vocatur Hwitaträsk (= Ladoga). Tunc marscalcus, qui Sueorum exercitui præsidebat, audito, quod in insula quadam maris ejusdem pausaret pars aliqua Ruthenorum, octingentos viros navigio expedivit, quendam Haraldum eis præficiens principem et rectorem, mandans, ut ad præfatam insulam applicantes in hostilem exercitum insultum facerent et pro obtinenda victoria laborarent. Cumque jam aliquantulum processissent et prosperis ventorum afflatibus lento remige ducerentur, subito cujusdam rabies tempestatis aërem obduxit caligine tenebrosa, et contrariis ventis irruentibus, funduntur imbres et grandines, et cum tonitruorum rugitu fulgura inardescunt. Tempestuosi igitur maris flucti bus concitatis, naves ventorum rapiuntur impulsu, et factæ retrogradæ, vix tandem cum extrema difficultate ad aridam pervenerunt; et nisi fuissent in terram subductæ, omnes fuissent sævitia ventorum et tempestate confractæ. Cumque brevi tempore in loco præfato miles lassatus quietis caussa pausasset, apparuerunt non longe abinde mille naviculæ Ruthenorum, quas lydjor (= lodjor) vocant, continuo passu magis ac magis appropinquantes. Visa ergo multitudine tanta adventantium bellatorum, Sueci, qui hactenus contra procellosi maris laboraverunt tempestatem, fugæ præsidio se dederunt, ut parti sui exercitus reliquæ sociati, sibi forent auxilio et coæqualibus armis confligerent contra hostes. Igitur Rutheni hos continuo insequentes et loco stationis, quo navium glomerata congeries quasi in portu tranquillissimo quiescebat, cominus accedentes, subtili quodam ingenio strues lignorum altissimas super fundamenta trabium componentes, incensas et vehementer ardentes, torrentis impetu raptas ad naves Sueorum dirigi disponebant. Sed palis quibusdam in meatu defixis, quantum temporis permisit angustia, aliisque exceptæ obstaculis, et donec consumptæ perirent, retardatæ ac retentæ, fine frustrabantur intento. Egressi proinde Rutheni de navibus, ferocibus animis prosiliunt in terras, armis induti micantibus, et novorum loca hospitum aggrediuntur. Sed provisi Vplandenses de præsidiis opportunis, sic eos excipiunt ad pugnandum, ut majorem partem exercitus Ruthenorum prostraverint, reliquis aut captivis ductis aut fugatis. Exercitus autem eorum equester, in quo erant x millia pugnatorum, propterea destitit a congressu. Nam unus Sueorum, Matthias Kætilmundson, accepta licentia a marscalco, accessit eorum exercitum in nemore quodam pausantem, provocans eorum quempiam ad singulare certamen, quemqunque dare vellent, et usque ad noctis tenebras expectans ac exprobrans sic eos perterruit, ut nocte sequente furtive fugientes minime comparerent. Jam enim Sueci se disposuerant, ut in eos impetum facerent, si mansissent. Castro igitur Landzkrona firmiter ædificato et victualibus abundantissimis atque munimentis necessariis roborato, præficitur eidem capitaneus miles nobilis, strenuus et robustus, dominus Steno vocatus, ccc sibi sociis et famulis deputatis, reliqua vero exercitus multitudo ad redeundum in patriam se disponit. Navibus ergo suis ad amnis extrema deductis et in maris aggressu dispositis, ventum sibi congruum exspectabant. Sed exspectatione longa attædiati, equis eductis e navibus, terras inimicorum invadunt, igne et ferro cuncta vastantes, præsertim Ingriam et Vatlandiam spoliantes, duce et principe Matthia Kætilmundson. Quibus perpetratis reversi ad naves, prospero navigio in patriam redierunt eo tempore, quo regina post partum, purificationis gratia templum ingressa, primogeniti sui Magni puererio est dotata, festo videlicet Michaëlis, toti patriæ gaudio duplicato: tum quia natus esset regi primogenitus, futurus, ut sperabatur, regni gubernator, hæres et rector, tum quia optata et desiderata nova de adventu pugnantium et incolumitate remanentium sunt audita. Sed extrema gaudii luctus subsequens occupavit. Victualia enim eorum castro novo Landzkrona in multa abundantia comportata, cum murus adhuc novus esset et humidus, supervenientis æstatis ardore omnia in putredinem sunt conversa, ut homines inde gustantes morbos diversos incurrerent, ita ut cum in mensa sederent, dentes eorum a faucibus laberentur, morbo specialiter illo, qui hyposarcha dicitur, vulgariter autem skörbiugh, tota pæne multitudine laborante, ut multis excedentibus a vita, multis etiam de loco fugientibus, castrum relinqueretur quasi absque habitatore. Et cum quendam ex eis mittendum in patriam pro novis et recentibus victualibus decrevissent, miles quidam restitit dicens, non debere inquietari cor marscalci, quia potens esset Deus eis modo alio subvenire. Medio tempore Rutheni considerantes, quale præjudicium eis incumberet ex hujusmodi fortalitio sic erecto, collegerunt exercitum multitudinis admirandæ, partem tamen aliquam præmittentes, tales insidias prætendentem. Mittuntur enim aliqui, sed pauci, ad ostia amnis, ubi in mare labitur, quasi meatum sive transitum præclusuri, reliquis procul stantibus et eventum rei exspectantibus. Et cum egressi fuissent ex castro, intercepti ab eis morti traduntur, aut captivi ducuntur. Visis igitur his, qui ad extrema amnis tendebant, hi qui remanebant in castro, cum vix essent xx, sumptis armis festinabant post eos, ut scirent, quid operis essent aggressuri, et venietes ad ripam, ubi fluvius præceps ruit in mare, neminem reperierunt, nisi ligna duntaxat et palos præacutos, quos vel disposuerunt ad claudendum meatum amnis fundo infigere, vel se simularent id facturos. Inde ergo reversi et ad castrum denuo regressuri, in latentes insidias inciderunt. Triplici enim statione disposuerunt turmas suas, sed omnes has in multo hostium cruore, nec absque gravi sua læsione transeuntes, salvi pervenerunt ad castrum. Tunc repente grandis supervenit exercitus, et stricta obsidione circumcinxit inclusos. Nec erant in castro nisi xiii viri, qui possent arma movere, aliis jam præmortuis, vel languentibus, vel egressis. Hostes ergo præ foribus existentes, die noctuque diros facientes insultus ac crebra vicissitudine alternantes, infatigabiliter pugnaverunt. Viri autem xiii pugnantes de castro, nullum habuerunt penitus sublevamentum. Igne igitur injecto cum cuncta ædificia jam arderent, quidam in locis suis telis aut incendio perierunt, et qui decumbebant ægroti, gladio necabantur aut igne; qui vero fugere potuerunt, in quodam cellario diutissime se defenderunt. Capitaneus autem dominus Steno loquutus est pro omnibus, ut eos vivos et captivos acciperent et perpetuæ adscriberent servituti, et in hac verba armis projectis, ultro se hostibus tradiderunt. Dixit autem unus, cui nomen Tyrgillus Anderson: ne inquietetis marscalum. At illi nulla ad hæc responsa reddentes, gladiis eos et hastis crudelissime perforabant. Qui vero se in cellario incluserant, tamdiu pugnando viriliter restiterunt, donec præstitis juramentis de vitæ securitate et membrorum sospitate, exirent ad hostes, qui et captivi cum spoliis sunt abducti. Sic terminata est lætitia de triumpho jactato. Hunc timeat casum, qui se non tempore munit. h) År 1300 … Kommo Svearne från andra sidan hafvet med stor krigsmakt till Neva och hämtade med sig från sitt land mästare från det stora Rom; från påfven hämtade de en utmärkt mästare, anlade en stad ofvan Neva, vid floden Ohtas mynning, och befäste den med outsäglig styrka, uppställde i den kastmaskiner, och förhäfvande sig kallade de fördömda staden Landskrona; ty med dem var konungens ställföreträdare vid namn Maskalka; och de insatte i den utmärkte män med höfdingen Sten och vandrade bort. Storfursten var då för tiden icke i Novgorod. År 1301 Kom storfursten Andrej med Nisovska trupper och tågade med Novgoroder till denna stad, och de ryckte an mot staden den 18 maj, S:t Patriks åminnelsedag, om fredagen före den heliga andes nedstigande, och slogos hårdt. Med kraft af den heliga Sofia och de heliga Boris' och Gljebs bistånd hade denna fästning ingen betydelse för deras högmods skull, hvarföre deras möda var fåfäng utan Guds tillstädjelse. Staden blef intagen, några blefvo slagna och nedhuggna, men andra bundna och bortsläpade från staden, men staden blef uppbränd och förstörd. Och förläne Herren i sitt rike frid åt deras själar, hvilka vid denna stad tillsatt lifvet för den heliga Sofias skull.
234
1300
saksa
Kuninkaalliset, Kirjeet
235
1301
Linköping
Ruotsi
latina
Piispat, Asiakirjat
236
1301
Lateranen
Italia
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
237
1302
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
MCCCII. Rex Birgerus coronatus est Sudhercopie prima dominica aduentus (= 2 december), et dominus Waldemarus, frater suus iunior, miles et dux Finlandie factus est.
238
1302
islanti
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
1302. Hernaðr Karela norðan a Noreg, oc herra Hakon konungr sendi imoti ðeim Augmund unga Danz með miklu liði.
239
1303
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet
240
1303
latina
Piispat, Asiakirjat
Omnibus presentes litteras inspecturis Magnus, diuina miseracione episcopus Aboensis, salutem jn Domino sempiternam. Quoniam propter labilem hominum memoriam ea, que diu excogitata et acta sunt, faciliter traduntur obliuionj, nisi litterarum testimonio fuerint confirmata, jdcirco notum facimus vniuersis, quatenus nos ex consensu capituli nostri cum Olauo, presencium exhibitore, quandam commutacionem terre feceramus sub hac condicione, quod dedimus sibi medietatem agrorum nostrorum cultorum jn Rænthæmækj, medietate illorum cum omnibus aliis wlgariter dictis lindhum ad vsum nostrum et ecclesie retenta et reseruata; de eodem vero Olauo omnes agros suos cultos in Kurusum cum ceteris aliis minus curatis et cum quodam alio spacio terre, wlgariter dicto løt,¹ ad perpetuam ecclesie nostre possessionem recipientes. Jn cuius facti testimonium firmius et perpetuam ratificacionem sigillum nostrum vna cum sigillo capituli nostri presentibus est appensum. Datum anno Domini mºcccºiijº, in vigilia pasce.
241
1303
Uppsala
Ruotsi
latina
Piispat, Asiakirjat
242
1303
Stockholm
Ruotsi
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet
Birgerus, Dei gracia Svecorum Gothorumque rex, discreto viro domino Nicolao Andersson, præfecto Finlandiæ, salutem in Domino sempiternam. Accedentes ad nos præsentium exhibitores, Michael de Lappafärd, Andar de Sastamall et Tobbe de Tinka (= Tiuka), nobis sua proposicione de silvis in Tavastia querulosa monstrarunt, quod super quorundam prædiorum cultura, de quibus silvis in Tavastia, quæ ex speciali requisicione et licentia domini Haraldi, quondam ibidem advocati nostri, hactenus excoluerunt, nunc, ut asserunt, molestantur et inpetuntur nimis injuste. Quare cum fratri carissimo duci Waldemaro magis proficuum esse dinoscitur, quod terra sua per homines discretos ydoneos excolatur et inhabitetur, quam deserta relinquatur, volumus et mandamus, quatenus super præmissis homines prædictos a modo nullatenus molestare velitis, sed pocius ipsos terram per eos cultam pacifice et quiete de cætero sicut hactenus habere permittatis, dummodo non obstiterit aliud, quam adhuc intelligere potuimus de prædiis supradictis. Datum anno Domini MCCCIII. kal. junii.
243
1303
Arboga
Ruotsi
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
244
1303
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet
245
1304
Arnö
Ruotsi
latina
Yksityiset, Asiakirjat
246
1305
Strängnäs
Ruotsi
latina
Kuninkaalliset, Asiakirjat
Birgerus, Dej¹ [gracia] Sweorum Gotorumque rex, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino graciam, dileccionem et salutem. Quamuis creatura non habeat quod pro meritis respondeat creatori, sollicite tamen precauendum est, ne filios hominum ingratitudo reos constituat, quos suis graciis preuenire et prosequi nunquam cessat. Sane immensa diuine largitatis beneficia erga nos! Licet inmeritos felicium semper² augmento successuum cumulari, sollicita meditacione contemplantes, quamquam laudes condignas sibi rependere [non] possumus,³ vt nos ad seruicia sua, in quibus valemus, promptos efficiat, suppliciter exoramus. Hinc est, quod progenitorum nostrorum, qui ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum speciales successiuis temporibus fuerant defensores, et specialiter patris nostri karissimi, domini Magni, felicis recordacionis, quondam regis Suecie, qui eas amplius ceteris magnis ditauit⁴ donacionibus [et] muniuit⁵ priuilegiis, libenter vestigiis inherentes, vt, dum eorum acta magnifica grata obseruacione prosequimur, efficiamur vtcunque in ipsorum liberalitatibus liberales et, quibus effectu⁶ (ͻ: affectu) communicamus [in] donis,⁷ effectu participemus in premiis, de omnipotentis Dej benignitate profusa retribucionis sperantes meritum, qui filios suos in peculio credito sibi efficit donatores, de suo in suis faciens meritum quod coronat; indulgemus jtaque indulgencia inposterum valitura, vt omnes ecclesie et ecclesiastice persone in regno nostro constitute, sub nostra proteccione maneant, plena securitate gaudentes, vt eo deuocius quo quiecius pacis ‡¹ auctori famulentur, acerbissima contra eorum molestatores nostra vindicta procedente. Concedimus eciam⁸ eiusdem (ͻ: eisdem) omnia bona sua mobilia et immobilia, que ad eas sunt cum suis oneribus deuoluta et ecclesiarum nomine possidentur, saluis antiquis possessionibus tam inferiorum quam cathedralium ecclesiarum, cum familiis in eisdem possessionibus commorantibus, seu per villicos regantur, siue per colonos, siue per inquilinos, seu eciam per⁹ noualium excultores, ab omni iure regio et causis regalibus solucionibus quoque, wlgariter dictis leghogslama,¹⁰ exaccionibus seu quibuscunque tributis, rebus vel personis impositis uel imponendis, quibuscunque nominibus censeantur ac si specialiter nominatim expressa essent, libera penitus et exemta. Quascunque eciam causas pecuniarias in dictis bonis emergentes ab episcopis et ‡² eorum officialibus exigi volumus et recipi, voce cuiuslibet alterius preterclusa. Eciam si qui apparuerint iuramenti regii transsgressores, huiusmodi tamen persone paci et communionj hominum regnj nullatenus restituantur, nisi hii, contra quos deliquerant, intercesserint pro eisdem. Si vero contingat, aliquos ‡³ inhabitare predia ecclesiastica in parte, et in parte propria vel alterius priuate persone, jta videlicet, quod huiusmodi bonorum partes sint equales, pro rata bonorum, que tenent ab ecclesia, teneant[ur]¹¹ personis ecclesiasticis respondere de juribus et causis omnibus supradictis, pro rata vero predictorum¹² propriorum vel alterius priuate persone respondeant regi; quod si vltra medietatem in prediis ab ecclesia tenuerint, personis ecclesiasticis exhibiciones omnes de prediis omnibus, que inhabitant, integraliter, vt dictum est, soluant; si autem minus de prediis ecclesiasticis et plus de propriis aut priuatis tenuerint, tunc regi, qui tunc pro tempore fuerit, se in omnibus recognoscant et intelligant debitores. Jn cuius nostre confessionis¹³ euidencia[m] sigillum nostrum maius presentibus est appensum. Datum et actum apud Strengiarias¹⁴ (ͻ: -gianæs) anno Domini mcccv, dominica Letare Jerusalem.
247
1306
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
Anno Domini MCCCVI fuit hyems maxima, ita quod mare inter Ölandiam et Gutlandiam et Estoniam extitit congelatum.
248
1306
Stockholm
Ruotsi
latina
Yksityiset, Asiakirjat
249
1306
Reso
Suomi
latina
Yksityiset, Asiakirjat
Omnibus presens scriptum cernentibus Haraldus Torstenson, Finlandie prefectus, in Domino salutem sempiternam. Cum ea, que aguntur in tempore, ne simul labantur in tempore viuacij, sole[n]t litterarum testimonio suffulciri, tenore presencium constare volumus vniuersis, nos pratum, quod de Nicolao in sakøri acquisiuimus, exhibitori presentis, Villoni in Masko, et heredibus eius perpetuo contulisse possidendum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in Reisum anno Dominj mºcccº sexto, proximo sabbato post festum beati Olaui regis et martiris.
250
1307
Uppsala
Ruotsi
latina
Keskushallinto, Asiakirjat
251
1307
venaja
Men Novgorod underhöll Boris Konstantinovitsch med Karelen, och han förtryckte hela Karelen och tvang (folket) att fly till Tyskarne (= Svenskarne).
252
1308
Örebro
Ruotsi
latina
Kuninkaalliset, Asiakirjat
– – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – Sub eodem nostro sacramento resignamus ex nunc castra omnia Finlandiæ et partium orientalium, videlicet Aaboo et Tauestahus et Wiborgh cum terris adiacentibus eisdem; et quam cito transitus patuerit ad Finlandiam et partes illas orientales, mandabimus præfectis nostris ibidem, quod castra prædicta et terras cum pertinentiis suis eisdem fratribus nostris dominis ducibus tradant et committant pleno iure. Quod si castrum Wiborg tradere sibi non poterimus ista vice, per idem promittimus sacramentum, ut quocunque modo poterimus, procurare debemus, ut ad manus eorundem fratrum nostrorum sicut alia castra valeat devenire; et si per nos dictum castrum nullo modo possit optineri, astare debemus dictis fratribus nostris consilio et auxilio, cum omni potentia nostra, ut in ipsorum perveniat potestatem. – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – – Ut autem prædicta omnia et eorum quodlibet per nos et nostros firmiter et inviolabiliter observentur, repromiserunt una nobiscum domini episcopi, episcopus Scarensis et alii nobiles et magnates regni infra scripti, videlicet Swantapolk, Henricus borgravius, Carolus Thidhiske, Benedictus Booson, Ragnwaldus Puke, Henricus Glysingh, Gudserkus Boosson, Johannes Huwd, milites, nec non et domicellus Ærnist, Sigmundus Kialdorsson, Anundus Liquidsson, Thoko Boosson, Stephanus Röreksson, Christiarnus, quondam advocatus, et Christiarnus filius suus. In cuius rei testimonium una cum sigillo nostro sigilla supradictorum nobilium præsentibus sunt appensa. Actum et datum Oerabro anno Domini M°CCC°VIII°, in crastino annunciationis beatæ virginis.
253
1308
Poitiers
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
254
1308
Poitiers
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
255
1308
Poitiers
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
256
1308
Poitiers
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
257
1308
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
a) Magnus, primus finno ex Mertiala in Rusko natus; hic ecclesiam cathedralem de Ränthemäki ad Abo transtulit anno MCCC:o et ibi primum sepelitur, qui obiit anno …. b) Anno Domini MCCCVIII … mortuus est dominus Magnus episcopus Aboensis.
258
1309
Uppsala
Ruotsi
latina
Piispat, Asiakirjat
Nicholaus, diuina miseracione archiepiscopus Vpsalensis, dilectis in Christo filiis clero ac populo ciuitatis acque dyocesis Aboensis salutem in Domino. Presentato nobis dudum per discretum virum dominum Laurencium ac procuratorem ecclesie Aboensis decreto eleccionis facte de reuerendo viro domino Rangualdo, canonico Aboensi, in pastorem ac episcopum matris vestre ecclesie Aboensis, nos officij nostri debitum exequentes, dirigimus ad vos discretum virum dominum Gunnonem, nostre dyocesis presbiterum, illis quorum interest secundum formam iuris denunciantes, vt si quisquam in predicti personam electi seu formam de ipso facte eleccionis aliquid racionabile obicere voluerit, peremptorie presentibus euocatus infra festum beati Laurencij proximo venturum Vpsalie compareat coram nobis. Alioquin elapso termino memorato, omnis obieccionis vocem sibi nouerit preterclusam. Hec autem denunciacio puplice fiat in ecclesia cathedrali prefata aliquo die festiuo aut alias populo ciuitatis ad hoc specialiter congregato. Super qua denunciacione, modo qui premittitur puplicata, vt nobis de ea fides fiat, confici volumus instrumentum puplicum siue litteram autenticam fide dignorum sigillis ac eorum subscripcionibus roboratam. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Vpsalie anno Domini M°C°C°C° nono, quinto kalend. junii.
259
1309
Åbo
Suomi
latina
Monastiset, Kirkolliset, yleiset, Kaupungit, Asiakirjat
Omnibus presentes litteras inspecturis Thorirus de Nosis, canonicus ecclesie Aboensis cathedralis, Gunno de Virmu, ejusdem ecclesie cathedralis officialis, supprior et conuentus Aboensis ordinis predicatorum, Jacobus, curatus ecclesie sancte Katerine in Nummis, et vniuersitas ciuitatis Aboensis salutem in Domino. Tenore presencium constare volumus vniuersis, nos super eleccione reuerendi viri domini Rangualdi, in ecclesia nostra cathedrali Aboensi dudum facta, litteram denunciacionis in die Botulphi abbatis vidisse et lectam audiuisse in ecclesia cathedrali memorata et in ecclesia fratrum predicatorum in Abo coram clero et populo in hec verba: Nicholaus, diuina miseracione archiepiscopus Vpsalensis (etc. Se n:o 258). Nos igitur Thorirus de Nosis, canonicus Aboensis ecclesie cathedralis, Gunno de Virmu, ejusdem ecclesie cathedralis officialis, supprior et conuentus Aboensis ordinis predicatorum, Jacobus, curatus ecclesie sancte Katerine in Nummis, et vniuersitas ciuitatis Aboensis in testimonium et euidens documentum dicte denunciacionis, facte in Abo in die Botulfi abbatis in presencia nostra et plurimorum tam laicorum quam clericorum fidedignorum, sigilla nostra presentibus sunt appensa (= fecimus appendi). Datum Abo anno Domini M° trecentisimo nono, duodecimo kalend. julij.
260
1309
Groseau
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
261
1310
Helsingborg
Ruotsi
latina
Paikallishallinto, Asiakirjat
262
1310
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
a) 1310. Facta est concordia inter reges Swetiæ et Datiæ et dominum regem et fratres suos, et regnum Swetiæ diuisum est inter eos, ita quod dominus rex recepit partem et partem domini duces. Dominus Ericus Wesgotiam, Daal, Wærmlandiam, Hallandiam, Kalmarniam et Smalandiam, dominus autem Waldemarus Stocholm et partem Swetiæ cum Finlandia et Ölandia ad partem suum obtinuit, reliqua vero Birgero in sortem cecidit pars Swetiæ. b) Circa festum S. Michaëlis (= omkring 29 september) anni illius [MCCCX] reversus est rex Birgerus, contentus de tertia parte regni et aliis, quæ in tractatu contenta sunt. Dux autem Ericus accepit in partem suam Vestgothiam, Daal, Vermelandiam, Hallandiam, Calmarniam et Smalandiam. Dominus vero Valdemarus Stokholm et partem Uplandiæ, Finlandiam et Ölandiam etc.
263
1310
venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
År 1310. Gingo Novgoroderne med lodjor och lojvor till sjön och kommo till ån Uusjärvi och uppförde en ny stad vid forsen och nedrefvo den gamla.
264
1311
latina
Piispat, Asiakirjat
Littera indulgentialis Ragvaldi episcopi Aboensis anno 1311 [data] de fundatione templi in Lijkis seu Ulfsby.
265
1311
venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
År 1311. Tågade Novgoroderna med örlog till tyska landet bakom hafvet, emot Jämerna, med furst Dmitri Romanovitsch; och sedan de farit öfver hafvet, intogo de först Köpmansälfven, uppbrände byarna och grepo höfdingarn, men boskapen nedhöggo de. Och där blef Konstantin, Ilin Stanimirovitsch' son, (stadd) på efterspaningar, dödad. Sedan intogo de hela Svartälfven och kommo så långsmed Svartälfven till staden Vanaj och intogo staden och uppbrände (den); men Tyskarne flyktade till borgen; den var ett mycket starkt befäst ställe på en hög klippa, som ej hade tillträde från något håll; och de skickade hälsningar och bådo om fred, men Novgoroderna gåfvo ej fred, utan stodo 3 dagar och 3 nätter, härjade distriktet, uppbrände stora byar, förstörde all rikedom och kvarlämnade af boskapen ej ett enda horn. Och då de sedermera tågade (tillbaka), intogo de Kauhala älf och Perno å och begåfvo sig ut på hafvet och kommo alla hälbrägda till Novgorod.
266
1312
Varnhem
Ruotsi
latina
Paikallishallinto, Asiakirjat
267
1313
latina
Yksityiset, Asiakirjat
268
1313
Aspösund
Suomi
latina
Kuninkaalliset, Asiakirjat
269
1313
venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
År 1313. Drog posadniken i Ladoga med Ladogaboarne i härnad, och för våra synders skull vandrade Tyskarne (= Svenskarne) genom Ladoga och uppbrände (staden).
270
1314
venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
År 1314. Nedhöggo Karelarne de stadsbor, som voro Ryssar i Karelska staden, och insläppte till sig Tyskarne (= Svenskarne). Men Novgoroderna gingo med sin ståthållare Feodor löst på dem, och Karelarne gingo öfver, och Novgoroderna nedhöggo Tyskarne och Karelska förrädarne.
271
1315
Örebro
Ruotsi
latina
Paikallishallinto, Asiakirjat
272
1315
Lödöse
Ruotsi
latina
Paikallishallinto, Asiakirjat
273
1315
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
MCCCXIIII[I]. Pars regni, que ducum erat, diuisa est inter eos, Erico optinente Wesgociam, Dal, Wærmelandiam, Hallandiam, Kalmarniam cum Smalandia; Waldemaro Stockholm cum parte superiore Swecie, Finlandiam et Ölandiam optinente.
274
1316
latina
Yksityiset, Asiakirjat
Omnibus presentes litteras inspecturis Lyderus de Kyren, prefectus Finlandensis, salutem jn Domino sempiternam. Tenore presencium constare volumus vniuersis, nos predia dicta Biurstekt, Kalenningiatekt, Swenstekt et Brytiatekt, jn Nybygd sita, cum omnibus eorundem attinenciis, agris, pratis, piscariis s[c]ilicet et siluis, presencium exhibitori, Hartmanno, ciuj Aboensi, suisque veris heredibus pro pleno precio pacifice possidenda vendidisse; dantes eidem suisque predictis heredibus plenariam potestatem supradicta predia vendendi, commutandi, alienandi pro vsibus suis et qualiter volueri[n]t ordinandi. Prohibemus igitur districte, ne quis ipsum Hartmannum seu ipsius sepedictos heredes jn predictis prediis colendis ac possidendis presumat jnquietate jmpetere seu quomodolibet molestare. Jn cuius testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum anno Domini mcccºxvj, jn vigilia sancti Johannis baptiste.
275
1316
Yninge
Ruotsi
latina
Kuninkaalliset, Asiakirjat
Omnibus presentes litteras jnspecturis Birgerus, Dei gracia Sweorum Gothorumque rex, salutem jn Domino sempiternam. Tenore presencium notum esse volumus, tam posteris quam modernis, nos de consilio et consensu nobilium virorum dominorum Kanuti Jonson legiferi Ostgotorum, Thoriri Kætilson et Johannis Brunkow, dapiferi nostri, necnon et aliorum consiliariorum nostrorum dilectorum firmiter statuisse quasi pro lege seruandum, quod mulieres omnes seu femine nostre dicioni subiecte, iuxta castrum nostrum Wyborgh vel in terra Karelie habitantes, sint coniugate, vidue, continentes aut virgines, plena debent pace et securitate gaudere, sicut in ipso regno nostro Swecie, in rebus pariter et personis, acerbissima contra transgressores nostra vindicta regia procedente. Quare omnibus et singulis firmiter prohibemus, ne quis mulieres seu feminas supra dictas iniurijs aliquibus grauare uel molestare presumat aut ipsis inferre violenciam aliquam corporalem, sicut regiam nostram evitare voluerit vlcionem, eam videlicet, que in regno nostro Swecie predicto pro lege seruatur. Datum Yninge anno Domini MºCCCº sextodecimo, prima die octobris.
276
1316
latina
Yksityiset, Asiakirjat
277
1316
Avignon
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
278
1316
venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
År 1316. … Tågade furst Michael med hela Nisovska landet till Novgorod; men Novgoroderna inrättade en hägnad omkring staden på hvardera sidan, och hela Novgorodska landskapet sammankom: Pleskover, Ladogabor, Rusas inbyggare, Karelare, Ingrer, Voshaner. Och furst Michael kom ej ända till staden, utan stannade i Ustiani; och sålunda ingick han ej fred, utan vandrade bort, sedan han ej haft ringaste framgång, utan lidit stor förlust.
279
1317
Avignon
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
Johannes episcopus, seruus seruorum Dej, dilectis filiis electo et capitulo Vpsalensi et aliis ecclesiasticis personis per regnum Suecie constitutis salutem et apostolicam benediccionem. Vota vestra fauore beniuolo prosequentes, infrascripta priuilegia, vobis et ecclesiis vestris per karissimum in Christo filium nostrum Birgerum, Suecie regem illustrem, super nonnullis viribus (ͻ: iuribus) et libertatibus ac immunitatibus concessis (ͻ: -cessa), per dilectum filium nostrum Gaucelinum etc., sanctorum Marcellinj et Petri presbiterum, cardinalem sancte Romane ecclesie [et] vicecancellarium, jnspici fecimus diligenter. Et quia idem cardinalis jnuenit ea omnj vicio et suspicione carere, prout ipse nobis retulit oraculo viue vocis, eius relacioni in hac parte fidem plenariam adhibemus. Nos priuilegia supradicta et continencia in eis rata et grata habentes, ea auctoritate apostolica ex certa sciencia confirmauimus² et presentis scripti patrocinio communimus. Tenores vero priuilegiorum predictorum, vt de ipsis inposterum certitudo plenior habeatur, de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, qui tales sunt: Birgerus, Dej [gracia] Sweorum Gotorumque rex, omnibus presentes litteras inspecturis (etc. Se n. 21).* Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem³ hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dej et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Auenione iii nonas Februarii pontificatus nostri anno primo.⁴
280
1317
Avignon
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
Johannes episcopus, seruus seruorum Dej, venerabilibus fratribus vniuersis suffraganeis ecclesie Vpsalensis ac dilecto filio clero (ͻ: electo) Vpsalensi salutem et apostolicam benediccionem. Deuocionis vestre precibus benignum inpercientes assensum, ea vobis libenter graciose concedimus, que vestre quietis commoda respicere dinoscuntur. Cum itaque, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, ecclesias et cimiteria vestrarum ciuitatum et dyocesium sepe contingat effusione sanguinis ac seminis violari, propter quod frequenter scandala in populo generantur, vosque, propter diffusionem terrarum ac deserta, siluas et aquarum impedimenta dyocesium predictarum, nequeatis sine laboribus maximis et expensis officium reconciliacionis huiusmodi exercere, nos vestris suplicacionibus inclinatj, presencium vobis auctoritate concedimus, vt ecclesias et cimiteria supradicta per aliquos presbiteros ydoneos, canonicos maiorum ecclesiarum vestrarum, reconciliari facere valeatis, quociens ipsa taliter contingeret violari, aqua per singulos vestrum in singulis suis ciuitatibus et dyocesibus, prout moris est, primitus benedicta, quacunque constitucione contraria non obstante. Per hoc constitucionj, que precipit jd¹ per episcopos tantum fieri, nullum volumus preiudicium in posterum generari. Nulli ergo omnino hominum² liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dej et beatorum Petri et Paulj, apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Auinioni iij nonarum³ Februarij pontificatus nostri anno primo.
281
1317
Avignon
Ranska
latina
Paavi ja kuuria, Kirjeet
Johannes episcopus, seruus seruorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Lundensi et Lincopensi ac Aboensi episcopis salutem et apostolicam benediccionem. Militanti ecclesie disponente Domino presidentes circa statum ecclesiarum omnium solercia reddimur indefessa solliciti, vt omni materia sublata grauaminis statu gaudeant pacifico et tranquillo. Significarunt siquidem nobis dilecti filij electus et capitulum Vpsalense, quod nonnulli nobiles et domini temporales infra regnum Suecie constituti, cum in cathedralibus et alijs ecclesijs dicti regni vacantibus elecciones imminent faciende, illas per impressionis audaciam et secularis potestatis abusum procurant indebite fieri contra canonicas sancciones; quod si forte hij, ad quos elecciones pertinent, in ecclesijs supradictis eis acquiescere in hac parte recusant, eos bonis omnibus, tam ecclesiasticis quam mundanis, per se et alios spoliant violenter, multiplicibus afficiunt molestijs, iniurijs et pressuris, eorum subditis (= –tos) ne terras ipsorum excolere uel eis aliqua presumant exhibere seruicia aut aliquas deferre litteras, districcius inhibendo; et si forte huiusmodi inhibicioni non pareant, eos capiunt, ligant, trahunt et immaniter contumelijs affligere, in diuine maiestatis offensam et graue dispendium libertatis ecclesiastice, non formidant. Et licet molestatores et iniuriatores predicti sint excommunicacionis sentencia ipso facto ligati, tamen fratres ordinis minorum, eciam si huiusmodi notorij sint excessus, eis indifferenter communicant et eos, satisfaccione per molestatores seu iniuriatores ipsos aliqua non impensa, a dictis excommunicacionum sentencijs absoluunt, in ipsarum ecclesiarum et personarum ecclesiasticarum manifestum dispendium et iacturam. Nos igitur contra molestatores et iniuriatores eosdem de oportuno volentes remedio prouidere, fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos uel duo aut vnus vestrum, per vos uel per alium seu alios, personis ecclesiasticis et subditis antedictis oportune defensionis presidio assistentes, non permittatis personas ipsas in dictis eleccionibus, cum imminent faciende, aut eos ac subditos memoratos eleccionum ipsarum pretextu a quibusuis personis, cuiuscunque condicionis uel status existant, indebite molestari, molestatores et iniuriatores huiusmodi necnon et fratres predictos, quod a participacione et absolucione molestatorum seu iniuriatorum predictorum prorsus abstineant, per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo, non obstantibus de duabus dietis edita in concilio generali, et felicis recordacionis Bonifacij pape VIII, predecessoris nostri, per quas tam judices quam conseruatores, a sede deputati predicta, extra ciuitates et dioceses, in quibus deputati fuerint, et alibi quam in ciuitatibus et locis insignibus procedere uel vices suas committere aut aliquos vltra vnam dietam a fine sue diocesis trahere prohibentur, dummodo aliquis ultra terciam uel quartam extra suam diocesim, si infra eas insignis locus existat, alioquin ultra propinquiorem insignem locum auctoritate presencium non trahatur, et alijs contrarijs constitucionibus quibuscunque, seu si dicto ordini, quo[a]d fratres ipsius, aut eisdem fratribus vel quibuscunque alijs communiter vel diuisim a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi uel excommunicari aut ultra uel extra certa loca trahi uel ad iudicium euocari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi et eorum personis et locis, nominibus proprijs, uel ordinis mencionem, seu quibuslibet priuilegijs, indulgencijs et litteris apostolicis, generalibus uel specialibus, ordini uel fratribus predictis aut quibusuis alijs sub quacunque verborum forma concessis, per que vestre jurisdiccionis explicacio valeat in hac parte quomodolibet impediri, et de quibus quorumque totis tenoribus de uerbo ad uerbum habenda sit in nostris litteris mencio specialis. Ceterum volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod, non obstantibus predicta eiusdem predecessoris, in qua eciam dicitur, quod officium quorumcunque conseruatorum ipso iure, quo non ad cepta negocia, per obitum concedentis expiret, et alia, qua cauetur quod, vno conseruatorum uel judicum negocium inchoante commissum, college ipsius nequeant se, nisi in certis casibus ibi expressis, ulterius intromittere de eodem, et quibuslibet alijs constitucionibus contrarijs, quilibet vestrum prosequi valeat articulum eciam per alium inchoatum, quamuis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico impeditus, quodque a data presencium sit vobis et vnicuique vestrum in premissis omnibus et eorum singulis plena et perpetuata potestas et iurisdiccio attributa, vt in eo vigore illaque firmitate possitis auctoritate nostra in predictis omnibus et pro predictis procedere, ac si vestra iurisdiccio in predictis omnibus et singulis per citacionem uel alium perpetuata modum legitimum extitisset. Datum Auinione III nonas februarij pontificatus nostri anno primo.
282
1317
latina
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
Raguald Alandensis; hic Kwsto erigi fecit anno MCCC[X]VII; huius tempore Birgerus rex tres (= duos) fratres suos duces interemit. Ecclesia Aboensis a Ruthenis spoliatur feria 2:a pentecostes (= 23 maj) anno …
283
1317
venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
År 1317. … Kommo Tyskarne (= Svenskarne) till Ladoga sjö och slogo många Obonegiska köpmän.
284
1318
latina
Paikallishallinto, Asiakirjat
285
1318
latina
Hautakivet
Anno Domini MCCCXVIII V feria ante pentecosten (= 8 juni) obiit Tidemanus de Cume, cuius anima viuat in [eternum?] amen.
286
1318
venaja
Historiateokset/tapahtumakoosteet/narratiivit
År 1318. Drogo Novgoroderna med härnad öfver hafvet till Aura å och stridde mycket och intogo Sumska furstens stad Lyderev och biskopssätet och återkommo alla friska till Novgorod.
287
1318
Uppsala
Ruotsi
latina
Piispat, Asiakirjat
Vniuersis presens scriptum cernentibus Olauus, diuina miseracione archiepiscopus Vpsalensis, salutem jn Domino sempiternam. Noueritis, nos habere litteras sanctissimi patris, dominj Johannis pape xxij, jn ecclesia nostra cathedralj, sub vera bulla plumbea, non rasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas [vidisse], tenoris et continencie infrascripte: Johannes episcopus, seruus seruorum Dej, venerabilibus fratribus, vniuersis suffraganeis ecclesie Vpsalensis (etc. Se n. 24). Jn cuius euidenciam sigillum nostrum presentibus est appensum.
288
1319
Stockholm
Ruotsi
latina
Keskushallinto, Asiakirjat
289
1319
Uppsala
Ruotsi
latina, ruotsi
Keskushallinto, Paikallishallinto, Piispat, Asiakirjat
290
1319
Lödöse
Ruotsi
latina
Keskushallinto, Paikallishallinto, Asiakirjat
291
1319
Tavastehus
Suomi
latina
Yksityiset, Asiakirjat
Omnibus christifidelibus presens scriptum visuris¹ vel audituris Paulus de Vesunda² et Melutha, vxor eius, salutem in Domino sempiternam. Nouerint vniuersi per quo³ (ͻ: hoc) scriptum, me vna cum vxore mea presencium portitori, Gunnaro, et suis heredibus curiam nostram in Vesundia⁴ sitam, cum omnibus bonis eidem⁵ pertinentibus, mobilibus et immobilibus, contulisse ad perpetue possessionis possidendam⁶ sub racione seu condicione tali, quod idem Gunnarus aut eius heres post ipsius obitum mihi pariter et vxori mee temporibus vite nostre in victu et vestitu necnon et sustentacione corporis nostri prouidere debeat, absque negacione vel infestacione qualicumque. Hec enim donacio jure et legittime secundum leges terre data fuit. Jn cuius rei confirmacionem et ad euidenciam firmiorem sigillum terre Tauastie presentibus est appensum. Datum et actum in castro⁷ Tauastie anno Dominj mcccxix,⁸ octaua die ante festum beati⁹ Martini episcopi et confessoris.
292
1320
Visby
Ruotsi
latina
Kaupungit, Asiakirjat
Vniuersis presentes litteras visuris uel audituris consules Vysbicenses vtriusque lingue salutem jn Domino sempiternam. Noueritis, quod in presencia nostra constitutus vir discretus, Johannes de Kalmarna, ciuis Reualiensis, bona iure matrimonij siue dotis jn dyocesi Aboensi constituta, tam mobilia quam immobilia, ad ipsum per mortem vxoris sue Margarete, Gotzscalci filie, decedentis deuoluta, ad fabricam ecclesie sancte Marie et beatj Henrici jn Abo, siue sint in agris siue pratis, fundis uel debitis quibuscunque, titulo donacionis, presentibus propinquis dicte Margarete beniuole consencientibus, ob remissionem ipsius Margarete peccaminum assignauit perpetue possidenda, renuncians omni iuri sibi et suis heredibus in dictis bonis competenti, ne donacionem huiusmodi ab inposteris suis contingat quomodolibet impediri, dominis Johanne et Elauo, canonicis ecclesie Aboensis, super hoc exsecutoribus deputatis. Jn cuius donacionis euidenciam sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum Vysbi anno Dominj mcccxx, jn vigilia assumpcionis beate Marie.
293
1320
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet
Magnus, Dei gracia rex Suecie et Norwegie, discreto viro Efflero, prefecto castri Wiborgh, salutem in Domino. Mittimus ad te nobiles viros, fideles nostros, dominum Lydarum de Kyren, aduocatum nostrum Finllandie, Petrum Jonsson et Ernelium Ketilbernason, presencium exhibitores, uolentes ut hijs, que tibi ex parte nostra retulerint, fidem adhibeas creditiuam, sciturus quod quidquid ipsi nostro nomine ista vice tecum placitauerint ac terminauerint perpetuis temporibus ratum habere volumus atque gratum. Jn cuius rei, et[c]. Datum in crastino beati Bartholomei.
294
1320
latina
Kuninkaalliset, Asiakirjat
Omnibus presentes litteras inspecturis Magnus, Dei gracia rex Swecie et Norwegie, salutem in Domino sempiternam. Noueritis quod nos viros discretos, fideles nostros, Petrum Johansson et Ernelium Ketilbiornason, exhibitores presencium, versus partes orientales dirigimus ad perferendum et exponendum discreto viro Efflero, prefecto castri Wiborgh, nostre beneplacita voluntatis, committentes eisdem tenore presencium potestatem plenariam ad placitandum cum ipso super reductione castri prefati ad obedienciam nostram et vnionem regni nostri, ratum et gratum perpetuo habituri quicquid per ipsos in hac parte cum ipso placitatum fuerit ac eciam terminatum, re quacumque promissa vel data; reuocantes eciam in irritum litteras, si quas super hoc negocio antea fecimus emanare. Jn cuius testimonium ut supra. Datum anno Domini quo supra, feria III:a post Bartholomei.
295
1320
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet
Magnus, Dei gracia rex Swecie et Norwegie, nobili viro domino Lydero, aduocato suo Fillandie, in Domino dileccionem et salutem. Mittimus ad vos discretos viros, nobis dilectos, Petrum Jonsson et Ernelium Ketilbiornason, prout nuperrime in Wardhbergh a consiliarijs nostris personaliter petebatis, volentes ut vos vna cum ipsis efficaciter intromittatis ad placitandum cum discreto viro Efflero, prefecto castri Wiborgh, super reductione ipsius castri ad obedienciam nostram et vnionem regni nostri, prout de vobis confidenciam gerimus et ipsi regno nostro videritis expedire. Et si forte negocijs nostris alijs impediti fueritis, quo minus ad dictum castrum personaliter accedere valeatis, saltem Petrus et Ernelius prefati illuc vadant, quibus de naui expensis et alijs necessarijs in eundo et redeundo prouidere curetis. Ceterum quia Stokholmis per hyemem instantem moram facere proponimus et redditus de siligine modicos habemus, ut scitis, rogamus ut de siligine tributaria, dicta wlgariter rughskat, quantum plus dimittere potestis, nobis destinare velitis. Cetera autem latorpresencium P[etrus], cuius verbis credatis ad presens. Jn Christo valetis.
296
1320
Stockholm
Ruotsi
latina
Monastiset, Asiakirjat
297
1321
Alvastra
Ruotsi
latina
Yksityiset, Asiakirjat
298
1321
Örebro
Ruotsi
latina
Yksityiset, Asiakirjat
Omnibus presentes litteras inspecturis Suno Ionsson et Petrus, dictus Haak, frater suus, salutem in Domino sempiternam. Tenore presencium vniuersis constare volumus euidenter, nos a patre reuerendo domino Karolo, Dei gracia episcopo Lincopensi, quingentas marchas denariorum vsualis monete recepisse mutuo et illas pro redempcione castri Wiborgh, in faucibus paganorum situati, totaliter expendisse. Promittimus igitur fide media, quod dictum castrum ad voluntatem suam et suorum, quociens et quandocumque memoratus pater uel sui quicumque eius nomine ingredi et ibidem morari uel iterum egredi voluerint seu eciam nobiscum illud regere et tenere decreuerint, apertum tenebimus, nec alicui sine dicti patris uel sui successoris, si ei antea, quod Deus auertat, aliquid humanitus contigerit, expressa requisicione et assensu habito vllo vmquam tempore committemus, donec sibi et ecclesie sue Lincopensi pro dicte pecunie summa ac aliis eciam impensis, quas occasione sepedicti castri expensurus fuerit, per dominum nostrum carissimum dominum Magnum, Erici ducis felicis memorie filium, regem Norwegie et Swecie illustrem, seu per regnum swechianum integraliter et plenarie fuerit satisfactum; renunciantes in hoc facto firmiter et expresse sub donacione fidei nostre antedicte excepcionibus doli mali, fraudis, lesionis, decepcionis dicte pecunie non numerate, non habite, non recepte reique sic non geste et omnibus aliis et singulis excepcionibus, per quas posset contra presens instrumentum per nos uel per alium venire in futurum aliquo ingenio cauillacione uel cautela iurique dicenti generalem renunciacionem non valere. Jn cuius rei testimonium sigilla nostra hiis presentibus duximus apponenda. Datum in villa Ørabro anno Domini MCCC°XX° primo, sabbato proximo ante dominicam palmarum.
299
1321
latina
Paikallishallinto, Asiakirjat
Omnibus presentes litteras inspecturis Petrus Ioonsson, dictus Hak, salutem in Domino sempiternam. Noueritis me fide media promisisse, quod si castrum Viborgh, Deo auspice, ad manus meas deuenire contigerit, ipsum magnifici principis, domini mei karissimi, domini Magni, Dei gracia Swecie et Norwegie regis illustris, ac tocius ipsius regni Swechie nomine acceptare, tenere et fideliter custodire debebo, ipsumque castrum Wiborgh eidem domino regi seu consiliariis regni Swecie, quando pecunia, pro qua ipsum redemero, mihi soluta fuerit, absque difficultate qualibet assignabo. Jn cuius rei testimonium sigillum meum vnacum sigillo fratris mei domini Sunonis presentibus est appensum. Datum anno Domini M°CCC° vicesimo primo, die Mercurij infra octauas ascensionis Domini.
300
1321
Lödöse
Ruotsi
latina
Kuninkaalliset, Kirjeet